GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Eclesiastes 5

1[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in clo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.

2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:

4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

6Ubi multa sunt somnia, plurim sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]

7[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;

8et insuper univers terr rex imperat servienti.

9Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.

10Ubi mult sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?

11Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]

12[Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: diviti conservat in malum domini sui.

13Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.

14Sicut egressus est nudus de utero matris su, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?

16cunctis diebus vit su comedit in tenebris, et in curis multis, et in rumna atque tristitia.]

17[Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur ltitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vit su quos dedit ei Deus; et hc est pars illius.

18Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et ltetur de labore suo: hoc est donum Dei.

19Non enim satis recordabitur dierum vit su, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]