GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Ezequiel 35

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:

3[Hc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.

5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Isral in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extrem:

6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.

8Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tu non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.

10Eo quod dixeris: Du gentes et du terr me erunt, et hreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:

11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua qu locutus es de montibus Isral, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.

13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.

14Hc dicit Dominus Deus: Ltante universa terra, in solitudinem te redigam:

15sicuti gavisus es super hreditatem domus Isral eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Iduma omnis: et scient quia ego Dominus.]