Gênesis 34
1Egressa est autem Dina filia Li ut videret mulieres regionis illius.
2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevi, princeps terr illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
4Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
5Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
7ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fdam rem operatus esset in Isral et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
8Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhsit anima fili vestr: date eam illi uxorem:
9et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
10et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
11Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et qucumque statueritis, dabo:
12augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, svientes ob stuprum sororis:
14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
15Sed in hoc valebimus fderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: