GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Isaías 30

1[V filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;

2qui ambulatis ut descendatis in gyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra gypti!

3Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbr gypti in ignominiam.

4Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.

5Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.]

6Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angusti lena, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.

7gyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.

8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in ternum.

9Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;

10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea qu recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.

11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Isral.

12Propterea hc dicit Sanctus Isral: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;

13propterea erit vobis iniquitas hc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.

14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aqu de fovea.

15Quia hc dicit Dominus Deus, Sanctus Isral: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,

16et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.

17Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.

18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!

19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi.

20Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes prceptorem tuum.

21Et aures tu audient verbum post tergum monentis: Hc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.

22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruat. Egredere, dices ei.

23Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terr erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,

24et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.

25Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:

26et erit lux lun sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plag ejus sanaverit.

27Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.

28Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.

29Canticum erit vobis sicut nox sanctificat solemnitatis, et ltitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Isral.

30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis su, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.

31A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.

32Et erit transitus virg fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis prcipuis expugnabit eos.

33Prparata est enim ab heri Topheth, a rege prparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]