GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Jeremias 30

1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:

2Hc dicit Dominus Deus Isral, dicens: Scribe tibi omnia verba, qu locutus sum ad te, in libro.

3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Isral et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4Et hc verba qu locutus est Dominus ad Isral et ad Judam:

5[Quoniam hc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et convers sunt univers facies in auruginem?

7V! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo: et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:

9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Isral, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

12Quia hc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua:

13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.

14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non qurent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tu dura facta sunt peccata tua.

15Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tu, et propter dura peccata tua, feci hc tibi.

16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prdatores tuos dabo in prdam.

17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hc est, qu non habebat requirentem.

18Hc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et dificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20Et erunt filii ejus sicut a principio, et ctus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.

24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.]