GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Jeremias 40

1Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militi de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.

2Tollens ergo princeps militi Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum:

3et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic.

4Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis qu sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:

5et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem prposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militi cibaria, et munuscula, et dimisit eum.

6Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.