Jó 38
1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4Ubi eras quando ponebam fundamenta terr? indica mihi, si habes intelligentiam.
5Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidat sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
9cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infanti obvolverem?
10Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12Numquid post ortum tuum prcepisti diluculo, et ostendisti auror locum suum?
13Et tenuisti concutiens extrema terr, et excussisti impios ex ea?
14Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
15auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apert sunt tibi port mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem terr? indica mihi, si nosti, omnia:
19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
20ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
21Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23qu prparavi in tempus hostis, in diem pugn et belli?
24Per quam viam spargitur lux, dividitur stus super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
26ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur;
27ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
28Quis est pluvi pater? vel quis genuit stillas roris?
29De cujus utero egressa est glacies? et gelu de clo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aqu durantur, et superficies abyssi constringitur.
31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terr consurgere facis?
33Numquid nosti ordinem cli, et pones rationem ejus in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
37Quis enarrabit clorum rationem? et concentum cli quis dormire faciet?
38Quando fundebatur pulvis in terra, et gleb compingebantur?
39Numquid capies len prdam, et animam catulorum ejus implebis,
40quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41Quis prparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]