GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

João 9

1Et prteriens Jesus vidit hominem ccum a nativitate:

2et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut ccus nasceretur?

3Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:

5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

6Hc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,

7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Silo (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.

9Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.

10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?

11Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Silo, et lava. Et abii, et lavi, et video.

12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.

13Adducunt eum ad pharisos, qui ccus fuerat.

14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

15Iterum ergo interrogabant eum pharisi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

16Dicebant ergo ex pharisis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hc signa facere? Et schisma erat inter eos.

17Dicunt ergo cco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.

18Non crediderunt ergo Judi de illo, quia ccus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:

19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia ccus natus est? quomodo ergo nunc videt?

20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia ccus natus est:

21quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: tatem habet, ipse de se loquatur.

22Hc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judos: jam enim conspiraverunt Judi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23Propterea parentes ejus dixerunt: Quia tatem habet, ipsum interrogate.

24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat ccus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.

25Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia ccus cum essem, modo video.

26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?

27Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?

28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.

29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.

30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:

31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

32A sculo non est auditum quia quis aperuit oculos cci nati.

33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.

35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?

36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?

37Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

38At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cci fiant.

40Et audierunt quidam ex pharisis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cci sumus?

41Dixit eis Jesus: Si cci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.