Judas 1
1Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
2Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel tradit sanctis fidei.
4Subintroierunt enim quidam homines (qui olim prscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
5Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra gypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis ternis sub caligine reservavit.
7Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitim civitates simili modo exfornicat, et abeuntes post carnem alteram, fact sunt exemplum, ignis terni pnam sustinentes.
8Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
9Cum Michal Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemi: sed dixit: Imperet tibi Dominus.
10Hi autem qucumque quidem ignorant, blasphemant: qucumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
11V illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
12Hi sunt in epulis suis macul, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, qu a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuos, bis mortu, eradicat,
13fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in ternum.
14Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
15facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, qu locuti sunt contra Deum peccatores impii.
16Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas qustus causa.
17Vos autem carissimi, memores estote verborum, qu prdicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
18qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
19Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
20Vos autem carissimi superdificantes vosmetipsos sanctissim vestr fidei, in Spiritu Sancto orantes,
21vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam ternam.
22Et hos quidem arguite judicatos:
23illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, qu carnalis est, maculatam tunicam.
24Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum glori su immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
25soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sculum, et nunc, et in omnia scula sculorum. Amen.