GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Lucas 22

1Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:

2et qurebant principes sacerdotum, et scrib, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.

3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:

4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

6Et spopondit, et qurebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9At illi dixerunt: Ubi vis paremus?

10Et dixit ad eos: Ecce intrountibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aqu portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,

11et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?

12Et ipse ostendet vobis cnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.

18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.

20Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen v homini illi per quem tradetur.

23Et ipsi cperunt qurere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

25Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui prcessor est, sicut ministrator.

27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:

28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,