Mateus 27
1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato prsidi.
3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Isral:
10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11Jesus autem stetit ante prsidem, et interrogavit eum prses, dicens: Tu es rex Judorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur prses vehementer.
15Per diem autem solemnem consueverat prses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent:
16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.