Números 17
1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2Loquere ad filios Isral, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virg su.
3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
4ponesque eas in tabernaculo fderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Isral, quibus contra vos murmurant.
6Locutusque est Moyses ad filios Isral: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virg duodecim absque virga Aaron.
7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isral: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isral, et quiescant querel eorum a me, ne moriantur.
11Fecitque Moyses sicut prceperat Dominus.
12Dixerunt autem filii Isral ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
13Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?