GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Salmos 51

1In finem. Intellectus David,

2cum venit Dog Idumus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui quitatem.

6Dilexisti omnia verba prcipitationis; lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prvaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi.

11Confitebor tibi in sculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]