GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Salmos 55

1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2[Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.

3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

6Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

8pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.

9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:

10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

12In me sunt, Deus, vota tua, qu reddam, laudationes tibi:

13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]