Zacarias 5
1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
3Et dixit ad me: Hc est maledictio qu egreditur super faciem omnis terr: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
6Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hc est amphora egrediens. Et dixit: Hc est oculus eorum in universa terra.
7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor.
8Et dixit: Hc est impietas. Et projecit eam in medio amphor, et misit massam plumbeam in os ejus.
9Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce du mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et clum.
10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo ist deferunt amphoram?
11Et dixit ad me: Ut dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.