1Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
5Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
6Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
7Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: " Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.
8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
11Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
12Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.