22Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
23et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
24honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.