1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: " Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ".
2Et ait Nathan ad David: " Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ".