3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:
4" Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum;
5neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem.
6Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
7Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel;
8et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
9Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio
10et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.
11Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius.
12Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
14Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ".
15Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.