1Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo.
2Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam ". Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,