3Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.
4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.
5Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
6Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.
7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
8Filii Ethan: Azarias.
9Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
10Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae,
11Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,
14quartum Nathanael, quintum Raddai,
15sextum Asom, septimum David.