4Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.