16Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;
17et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
18Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel
19filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
20filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai
21filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae