12Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
13sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
14Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
15Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
16si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
17Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
18" Et si iustus vix salvatur,impius et peccator ubi parebit? ".
19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.