26Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem.
27Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
28Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph.
29Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro.
30Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes
31et ait ad Ieroboam: " Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus.
32Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel;
33eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius.
34Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
35Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus;
36filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
37Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
38Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel
39et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus ".
40Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.