22Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens:
23" Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens:
24Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc ". Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.