27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.