36Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: " Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec.
37Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ".
38Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
39Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: " Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ".