40Dixitque Elias ad eos: " Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis! ". Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.
41Et ait Elias ad Achab: " Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est ".
42Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
43et dixit ad puerum suum: " Ascende et prospice contra mare ". Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: " Non est quidquam ". Et rursum ait illi: " Revertere septem vicibus ".
44In septima autem vice dixit: " Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari ". Et ait: " Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! ".
45Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel.