4Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes;
5Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius.