9Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.
10Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter
11et votum vovit dicens: " Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ".
12Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.
13Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam
14dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades!.