1Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: " Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ".
2Et respondit ad eos Naas Ammonites: " In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ".
3Et dixerunt ad eum seniores Iabes: " Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ".
4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
5Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: " Quid habet populus quod plorat? ". Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
6Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.
7Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: " Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ". Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.
9Et dixit nuntiis, qui venerant: " Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ". Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt
10et dixerunt: "Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ".
11Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.