14Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
15Dixeruntque servi Saul ad eum: " Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ".
17Et ait Saul ad servos suos: " Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ".
18Et respondens unus de pueris ait: " Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ".
19Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: " Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ".
20Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.
21Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.
22Misitque Saul ad Isai dicens: " Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ".
23Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.