6Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: " Absque dubio coram Domino est christus eius! ".
7Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".