18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
19Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam.
20Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: " Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino. Et abierunt in locum suum.
21Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum.