18Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
19Dixitque pueris suis: " Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos. Viro autem suo Nabal non indicavit.
20Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.