32Et ait David ad Abigail: " Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua,
33et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea.
34Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ".
35Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ".