39Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: " Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ".Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
40Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: " David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ".