5Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
6ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: " Quis descendet mecum ad Saul in castra? ". Dixitque Abisai: " Ego descendam tecum ".
7Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
8Dixitque Abisai ad David: " Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ".
9Et dixit David ad Abisai: " Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ".
10Et dixit David: " Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit.
11Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ".
12Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
14clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: " Nonne respondebis, Abner? ". Et respondens Abner ait: " Quis es tu? Clamasti ad regem! ".
15Et ait David ad Abner: " Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum.
16Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ".