15Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
16Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: " Samuel, fili mi ". Qui respondens ait: " Praesto sum ".
17Et interrogavit eum: " Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ".
18Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: " Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ".