3Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
4ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
5non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;
6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.