1Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
3" Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ". Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.