1Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
2Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem - quia peccaverunt Domino -
3cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes.
4Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem.
5Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: " Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac ".
6Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: " Iustus est Dominus! ".
7Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: " Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac.
8Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum ".
9Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon.