25Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.
26Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.