17Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: " Veni, videamus nos mutuo! ".
18At ille remisit nuntium dicens: " Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum.
19Dixisti: "Percussi Edom!". Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? ".
20Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom.
21Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae.
22Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et obsides reduxit Samariam.