5Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
6Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti.
7Venit autem homo Dei ad illum et ait: " O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim.
8Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere ".
9Dixitque Amasias ad hominem Dei: " Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? ". Et respondit ei homo Dei: " Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura ".
10Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam.