1Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.
2Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.
3Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.