8Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: " Veni, et videamus nos ".
9Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: " Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ".
11Et non acquievit Amasias.Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae.
12Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
13Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
14Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam.