9Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: " Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ". Dixitque Eliseus: " Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ".
10Qui respondit: " Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ".
11Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
12Eliseus autem videbat et clamabat: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ". Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
13Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.
14Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: " Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ". Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
15Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: " Requievit spiritus Eliae super Eliseum ". Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram