26Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
27Dixit itaque Dominus: " Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi ".